Visualizzazione dei risultati da 1 a 2 su 2
  1. #1
    Member L'avatar di pietroantonio23
    Registrato dal
    Oct 2007
    Messaggi
    40

    Thumbs up Aiuto per favore!!!!

    In emendando quae corrigenda erunt non acerbus minimeque contumeliosus; nam id quidem multos a proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint.
    Ipse aliquid, immo multa cotidie dicat quae secum auditores referant. Licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius, praecipueque praeceptoris quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur. Vix autem dici potest quanto libentius imitemur eos quibus favemus.
    Minime vero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, adsurgendi exsultandique in laudando licentia: quin etiam iuvenum modicum esse, cum audient, testimonium debet. Ita fiet ut ex iudicio praeceptoris discipulus pendeat, atque id se dixisse recte quod ab eo probabitur credat.
    Illa vero vitiosissima, quae iam humanitas vocatur, invicem qualiacumque laudandi cum est indecora et theatralis et severe institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis: supervacua enim videntur cura ac labor parata quidquid effuderint laude.
    Vultum igitur praeceptoris intueri tam qui audiunt debent quam ipse qui dicit: ita enim probanda atque improbanda discernent; sic stilo facultas continget, auditione iudicium.
    At nunc proni atque succincti ad omnem clausulam non exsurgunt modo verum etiam excurrunt et cum indecora exsultatione conclamant. Id mutuum est et ibi declamationis fortuna. Hinc tumor et vana de se persuasio usque adeo ut illo condiscipulorum tumultu inflati, si parum a praeceptore laudentur, ipsi de illo male sentiant.
    Sed se quoque praeceptores intente ac modeste audiri velint: non enim iudicio discipulorum dicere debet magister, sed discipulus magistri. Quin, si fieri potest, intendendus animus in hoc quoque, ut perspiciat quae quisque et quo modo laudet, et placere quae bene dicet non suo magis quam eorum nomine delectetur qui recte iudicabunt.
    Come si traduce??aiuto vi prego!!!è per domani...GRAZIE!!!!!

  2. #2
    Member L'avatar di morghi2000
    Registrato dal
    Mar 2007
    Messaggi
    415

    Predefinito

    http://www.mondolatino.net/index.php...ber%20II,%20II

    la tua versione è dal 7 (circa) al 14

    da mondolatino.net

Segnalibri

Permessi di invio

  • Non puoi inserire discussioni
  • Non puoi inserire repliche
  • Non puoi inserire allegati
  • Non puoi modificare i tuoi messaggi
  •