mi serve 1 aiuto x fare queste frasi:
1. In iis autem rebus quae nihilo minus, ut ego absim, confici poterunt, peto a te ut rationem habere velis et salutis et dignitatis meae.(Cic)
2.in senectute utendum (est) exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur.(Cic)
3.Boii ut egressum e finibus suis hostem sensere, sequebantur silenti agmine, locum insidiis quaerentes.(Liv)
4.Dixi de iis vulneribus, quae maxime per tela inferuntur: sequitur ut de iis dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium, aut serpentium.(Cels)
5.Hoc quoque videtur esse altius quam ut id nos, humi strati, suspicere possimus.(Cic)
6.Tria sunt enim, ut quidem ego sentio, quae sint efficenda dicendo: ut doceatur is apud quem dicetur, ut delectetur, ut moveatur vehementius.(Cic)
7.Non enim dubitabam quin epistulas libenter lecturus esses; verebar ut redderentur.(Cic)
8.A te maximo opere pro nostra summa coniunctione tuaque singulari humanitate, etiam atque etiam quaeso et peto ut perspicias et consulas rationibus meis.(Cic)
9.Sed videtis ut senectus non modo languida atque iners non sit, verum etiam sit operosa et semper agens aliquid et moliens.(Cic)
10.Qui rei publicae praefuturi sunt duo Platonis praecepta teneant: unum ut utilitatem civium sic tueantur ut, quaecumque agunt, ad eam referant, obliti commondorum suorum; alterum ut totum corpus rei publicae curent ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant.(Cic)
spero ke qualcuno risponda....grazie in anticipo!!!

Bookmarks