mi serve la traduzione letterale di questo passo...per controllare se ho fatto bene :

Nam si quis hoc forte dicet, Catonem descensurum ad accusandum non fuisse, nisi prius de causa iudicasset, iniquam legem, iudices, et miseram condicionem instituet periculis hominum, si existimabit iudicium accusatoris in reum pro aliquo praeiudicio valere oportere. Ego tuum consilium, Cato, propter singulare animi mei de tua virtute iudicium vituperare <non possum;> non nulla forsitan conformare et leviter emendare possim. 'Non multa peccas,' inquit ille fortissimo viro senior magister, 'sed peccas; te regere possum.' At ego non te; verissime dixerim peccare te nihil neque ulla in re te esse huius modi ut corrigendus potius quam leviter inflectendus esse videare. Finxit enim te ipsa natura ad honestatem, gravitatem, temperantiam, magnitudinem animi, iustitiam, ad omnis denique virtutes magnum hominem et excelsum. Accessit istuc doctrina non moderata nec mitis sed, ut mihi videtur, paulo asperior et durior quam aut veritas aut natura patitur.

grazie mille ...urge per stasera .....plz aiutoooooooooo