Post Cirtae oppidi obsidione,Masinissa,Numidarum rex,victor praesidium circas portas dimisit et regiae vestibulum intravit.In ipso limine Sophonisba,uxor Syphacis,filia Hasdrubalis Poeni,occurrit et,ut primum in medio agmine armatorum Masinissam conspexit,genua eius amplectens(abbracciando)"Potentiam magnam quidem"dixit"in nobis di dederunt,sed si (se9captivae mulierivocem supplicem licet mittere et victricem dextram attingere,quaeso per maiestatem regiam,in qua paulo antenos quoque fuimus,per gentis Numidae nomen,quod tibi cum Syphace commune fuit,per huius regiae deos,qui te melioribus ominibus accipient quam Syphacem:hanc veniam supplici da,noli me tradere(non consegnarmi)superbo et crudeli Romano!".Itaque,quia propior blanditiis iam oratio erat quam preci,non modo obvertit ad misericordiam animus victoris,sed captivae amore victor captus est.