Ciao a tutti, avrei bisogno della traduzione di questo brano entro domani:
Urbem Syracusas maximam esse Graecorum, pulcherrimamque omnium saepe audistis. Est ita ut dicitur.
Ea tanta est urbs, ut ex quatuor urbibus maximis constare dicatur. Quarum una est ea quam Insula appellatur, in qua domus est quae Hieronis regis fuit, qua praetores uti solent. In ea sunt aedes sacrae complures, sed duae quae longe ceteris antecellunt, altera Dinae et altera Minarvae. In hac Insula estrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenussimus piscium. Syracusis autem altera urbs est cui nomen Achradina est. In qua maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima est Curia, Templumque egregium Iovis Olimpii. Tertia est Urbs, quae, quod in ea parte fontunae Fanum antiquum fuit, Tycha nomnata est. In qua et Gvmnasium amplissimum est, et complures aedes sacrae; coliturque ea pars et habitatur frequentissime. Quarta autem est quae, quae, quia postrema aedificata est, Neapolis nominatur. In ea theatrum maximum, praetera duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollins qui Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum.
Grazie a tutti in anticipo!