Salve a tutti, avrei bisogno dell'analisi logica di questa versione (presa dal De ira di Seneca)

Exegisti a me, Novate, ut scriberem quemadmodum posset ira leniri, nec inmerito mihi videris hunc praecipue adfectum pertimuisse maxime ex omnibus taetrum ac rabidum.Ceteris(adfectibus) enim aliquid quieti placidique inest, hic totus concitatus et in impetu est.Quidam itaque e sapientibus viris iram dixerunt brevem insaniam; aeque enim inpotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor,rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis.Ut scias autem non esse sanos quos ira possedit, ipsum illorum habitum intuere; nam ut furentium certa indicia sunt audax et minax vultus, tristis frons, torva facies, citatus gradus, inquietae manus, color versus, crebra et vehementius acta suspiria, ita irascentium eadem signa sunt.Cetera(vitia) licet abscondere et in abdito alere: ira se profert et in faciem exit, quantoque maior, hoc effervescit manifestius.Nec ignoro ceteros quoque adfectus vix occultari(posse),neque enim ulla vehementior intrat agitatio quae nihil moveat in vultu. Quid ergo interest?Quod(=il fatto che) alii adfectus apparent, ira eminet.

Grazie in anticipo (: