Potreste tradurre la seguente versione?? E' presa dal libro instrumenta pag 143 versione 73
Carthaginem a Thyriis Phoenicibus conditam esse, praeter veterumscriptorum fidem, etiam perpetua harum civitatum amicitia,praeterea linguae manifesta similitudine, certum atque testatum est. Ex ea gente ferunt Elisam, quae Dido postea cognominata est, ex patria profugam, eum Africae sinum paeninsulamque tenuisse, in qua postea Carthago condita est. Ibi angustum terrae spatium ab incolis Elisa emisse creditur et arcem novae urbis struxisse, quam Byrsam appellatam esse putant.Inde, multis commerciorum gratia sedes iuxta statuentibus, cum Afri eos mansuetos homines et divites esse comperissent, inter Phoenices concederent, hi annuum vectigal penderent Afris. Operi perfecto Elisam lingua sua nomen imposuisse tradunt Carthadas, quod urbem novam significat. Graeci Carchedona, Romani, aberrante pronunciatione ut saepe fit, Carthaginem vocaverunt.

Segnalibri